- TEUTHRAS
- I.TEUTHRASPandionis fil. Ciliciae et Mysiae Rex, qui Augen Alei filiam ab Hercule compressam, ideoque patris iuslu una cum Telepho filio arcae inclusam, ad ostium Caici fluv. delatam uxorem duxit, filiumque eius Telephum pro suo educavit: ut ex Euripidis sententiâ refert Strabo, l. 13. Sunt qui Teuthrantem hunc 50. filias habuisse tradunt, quas Hercules omnes nocte unâ compressit, gravidasque reliquit. Ovid. Ep. 9. Heroid. v. 51.Non tibi crimen erunt Teuthrantia turba sorores.Regnum reliquit Argiopae filiae, ἄπαις ὢν ἀῤῥένων, non habens mares liberos, apud Diodor. Sic. l. 4. Vide Ioh. Mar shamum, Canone Chron. Sec. IV. ubi, de Regnandi iure Muliebri, apud omnes gentes iureantiquissimo, deficiente mare, feminam succedere docet. Hinc Teuthranteus. Ovid. l. 2. Met. v. 243.Peneusque senex, Teuthranteusque Caicus.II.TEUTHRASfluv. nomen. propert. l. 1. El. 11. v. 11.Aut tencat clausum tenui Teuthrantis in undâ.Apud Strab. l. 6. est Italiae urbs aut fluv. de quo sis ibi consule Casaubonum. Sene Silius, qui solet a fluviis nomina fingere, Cumanum quendam Teuthrantem vocat, l. 2.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.